라틴어 문장 검색

quae, quia neque in eodem habitu subsistere, neque ultra progredi possunt, fere retro, quasi ruina quadam, revolvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 1:5)
si dura, in iisdem sorbitionibus subsistendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:5)
Deinde, ut inde coeperit, tamen aqua nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et et ceteris interioribus partibus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 15:7)
deinde quum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balnei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 27:4)
Ac si alvus nutrici substitit, ducenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 4:6)
itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:4)
Si cubitus, qui annexus humero est, ab hoc excidit, radius, qui adjunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:2)
Postea ascendit super Castanetum et recepit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1067 21:2)
se satis Armenio fessum pro limite cingi nec tantis unum subsistere posse periclis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:217)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
sentit ferale Britannia murmur et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:60)
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:1)
Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:1)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
marique alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse navem tamquam Italiam peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION