라틴어 문장 검색

illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV24)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
tu propter mille talenta et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV95)
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV20)
ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV27)
ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et martis ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV60)
tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 27:2)
Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 28:1)
Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 13:3)
Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 17:2)
Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 5:1)
at nunc ni mirum frangendi reddita finis certa manet, quoniam refici rem quamque videmus et finita simul generatim tempora rebus stare, quibus possint aevi contingere florem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:4)
primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:5)
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:21)
proinde colore cave contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION