라틴어 문장 검색

Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:4)
Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:3)
non enim colorem vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:3)
Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona concoquentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:1)
aspice incendium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.46)
aspice naufragium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.48)
aspice sepulchrum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.50)
"aspice, inquit, quod diu non credidisti."
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 25)
quin ipse torvum subrigens crista caput Illyrica Cadmus regna permensus fuga longas reliquit corporis tracti notas.
(세네카, Hercules Furens 5:39)
et tu, secundo maria qui sceptro regis, imas pete undas, quisquis ex alto aspicit terrena, facie pollui metuens nova, aciem reflectat oraque in caelum erigat portenta fugiens:
(세네카, Hercules Furens 9:3)
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
sopor indomitos alliget artus nec torva prius pectora linquat, quam mens repetat pristina cursum.
(세네카, Hercules Furens 16:6)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION