라틴어 문장 검색

Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:20)
datumque illi exemplar eius Romam perferendum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:7)
Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiere uel legere, gratantissime susceptum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:12)
Ignibus usta feris, uirgo non cessit Agathe, Eulalia et perfert, ignibus usta feris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:5)
Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:9)
Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.10)
corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:8)
et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:6)
Postea eodem anno et mense, hoc est nono Kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto, ita ut sol paulo ante, cooperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]36)
- quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit Herophile, Phyto Graia quod admonuit, quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes portarat sicco pertuleratque sinu - haec fore dixerunt belli mala signa cometen, multus ut in terras deplueretque lapis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 534)
et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 369:2)
harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:1)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:3)
quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 405:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION