라틴어 문장 검색

Applicitum est cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:159)
nam sive aetherias vicino sole per auras ibimus, impatiens cera caloris erit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:51)
artis et ingenuae cultor uterque sumus, thyrsus abest a te, gustata est laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 523)
Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur brachia Cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권180)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:4)
Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:24)
Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:8)
Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:15)
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:6)
Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:2)
Aestus erat mediusque dies, solisque vapore concava litorei fervebant bracchia cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION