라틴어 문장 검색

cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos quoque accipitis ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores vos fuisse fateamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 433:1)
thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 489:1)
regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 547:2)
Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 185:2)
praetores aliquot eo, quod avare et crudeliter provincias administraverant, damnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha1)
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:3)
alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:3)
ut gravior sit, illi de nobis si iudicarent, damnati essemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 281:3)
A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:3)
ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 517:2)
Rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 534:1)
quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 12)
Quid agis, custos carceris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 244)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
Postquam quidem praetor recuperatores dedit, damnatus demum, vi coactus reddidit ducentos et mille Philippum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 359)

SEARCH

MENU NAVIGATION