라틴어 문장 검색

territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 676:1)
atqui et ad Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:1)
si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 731:4)
quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re quam quod desperaverant de imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 755:2)
quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 759:1)
cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha5)
ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha6)
Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus ducibus cum magna clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV cum Paulo consule et senatoribus XC et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha12)
ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 44:1)
et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 49:1)
adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 56:1)
itaque communem vos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 57:1)
Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 61:1)
adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 140:2)
Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION