라틴어 문장 검색

Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:5)
Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 1:2)
Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 22:3)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:4)
Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:3)
Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:6)
Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 8:2)
omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 6:4)
Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:10)
Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 27:2)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:8)
Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 9:1)
utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION