라틴어 문장 검색

is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ' ex reliquiis,' ut ait Aristoteles, 'inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit aut cogitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 190:2)
"Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne immortalis, rerum omnium praestantia excellentis, cursare omnium mortalium qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere eis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:1)
fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori quantulum visum est de argento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 199:3)
quem enim tu Marium visum a me putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 204:1)
visum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod evenit naturae vis, non opinio erroris effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:3)
ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:13)
"Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:1)
"Si, igitur, neque deus est effector somniorum, neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi qui ea vident nihil divinent, ei qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 218:1)
quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:8)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 12:5)
visum est hoc mihi ad multa quadrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 5:3)
nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 6:11)
nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION