라틴어 문장 검색

ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 718:1)
perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est inlustratus nec decreto Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 264:1)
Sempronium Gracchum magnam partem gloriae vertit, comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui Galliam provinciam obtinebat, et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 305:2)
cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 355:1)
decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 358:1)
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:1)
quod ubi sensit consul, utrumque inquit e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 410:1)
ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:1)
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 414:1)
pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est quae Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 527:1)
comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 119:1)
praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 123:2)
quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus decretumque omnium primum ut consules sortirentur conpararentve inter se uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 127:1)
P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 130:2)
dilectu habito et centum navibus novis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION