라틴어 문장 검색

si tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret quam funus agnosceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 22)
conditur in tenebras altum caligine caelum id est aer fumi obscuritate completur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1871)
multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2358)
tam felices esse, ut de omnibus vindicarentur, et singula de singulis mire augendo exsequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24315)
et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24318)
nec mihi cum teucris vllum post eruta bellum pergama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2791)
complere valent proprie verbum nauticum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3271)
o bone rex bene addidit 'bone', et auxit epitheto dignitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3441)
gener autem ideo dicitur, quia ad augendum genus adhibetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4723)
tu pedes ad muros subsiste bene Camillae gloria augetur, ut, cum eam faciat adversum hostes cuncta promittere quae faciunt viri fortes, etiam Turno murorum custodiam inducat mandantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5061)
cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1595)
nam in rebus, quas volebant finiri celerius, senilibus et iam decrescentibus animalibus sacrificabant, in rebus vero, quas augeri et confirmari volebant, de minoribus et adhuc crescentibus inmolabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1706)
et ita dicunt, quoniam, si 'agmen' exercitum dicit, apertus campus esse non potuit bellatorum densitate conpletus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4504)
adigit ensem per costas, id est pectoris crates, ubi celerius fata complentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5073)
maioresque cadunt id est duplicantur, augentur umbrae, nox imminet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 831)

SEARCH

MENU NAVIGATION