라틴어 문장 검색

si profluuio laborat, continendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:2)
Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:1)
et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:3)
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:2)
Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:4)
Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:5)
Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:1)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:3)
et, ut supra conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 1:3)
ita sustinent, dum is adfectus in pus uertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:4)
si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:3)
ceterae aetates facilius sustinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:3)
Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:3)
ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 1:6)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION