라틴어 문장 검색

et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장37)
At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장24)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장1)
Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:16)
Pleno Copia cornu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 6:1)
Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:2)
Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC.
(카이사르, 아프리카 전기 1:3)
Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.
(카이사르, 아프리카 전기 1:10)
Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias.
(카이사르, 아프리카 전기 2:1)
Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo… commoratus bona paucorum publice vendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo.
(카이사르, 아프리카 전기 2:2)
Datis mandatis ipse navem conscendit a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 2:3)
et reliquas naves statim est consecutus.
(카이사르, 아프리카 전기 2:5)
Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit.
(카이사르, 아프리카 전기 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION