라틴어 문장 검색

Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:3)
Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 39:4)
Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:8)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:3)
Plus ostentatio doloris exigit quam dolor:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:4)
emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:5)
Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:4)
Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:3)
Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:1)
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:7)
Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga concipiente iam civile bellum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 29:3)
Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:3)
Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 38:1)
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION