라틴어 문장 검색

Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.6)
Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:14)
Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:10)
Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:2)
Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper uiuere studui, et, quicquid ignorantia uel fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:2)
ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:5)
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 318)
temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 337:3)
quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 346:1)
id summa ope tuendum esse neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:2)
iamque Fabii adeo contempserant hostem ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 559:1)
nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:3)
nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 400:2)
quem tandem ignavissimi hostium contempsere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 741:2)
non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti confisi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION