라틴어 문장 검색

nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 232:3)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:2)
etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 316:1)
deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et adfectatione deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 317:4)
versum oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam parte deforme, utique si pars posterior clausula deprehendatur aut rursus prior ingressu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 329:1)
miror autem hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse oratione deprehendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:1)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est hac cura deprehensus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 400:3)
qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 42:3)
sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:3)
ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:4)
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION