라틴어 문장 검색

ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장4)
Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, verberum notas exprobrant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장1)
ius legationis atque ipsius Planci gravem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장12)
simul imparem oneri rem publicam, nisi vicesimo militiae anno veterani dimitterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장3)
statimque a Cotye dimissa sunt quae paraverat auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장3)
exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장3)
ille dimissa eius causae delatione, ut priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장4)
Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장6)
ac pernicitate equi profugus, postquam saltuosos locos attigerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis frustratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장3)
Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu et cunctis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장1)
hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장4)
et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장2)
creatique primum Valerius Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장9)
vel si non credis, dimitte et quaere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장3)
Tarquitius tamen curia exactus est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION