라틴어 문장 검색

si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:2)
quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:4)
iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:5)
Sed ut ad propositum - de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus - , nunc totum illud concludi sic licet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:1)
quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:2)
ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:2)
neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:4)
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:4)
ars est enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:4)
quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 47:4)
itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:6)
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:1)
primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 8:3)
Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION