라틴어 문장 검색

nune ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:8)
De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panaeti tertium est, an plane omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:2)
Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:3)
oratorem genere non divido;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:1)
'Ergo item' inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 50:1)
dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:1)
post autem dividere causam aut proponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:3)
Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:5)
quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:2)
Atque [hactenus loquantur] etiam hac instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:1)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
C. Quo modo igitur duo genera ista dividis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:2)
Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:2)
quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:3)
C. Agesis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION