라틴어 문장 검색

si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장14)
Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장23)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장59)
non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:1)
ex his enim similibusque saepe curandi noua ratio ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:3)
aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:2)
Plerumque uero aluus potius ducenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 4:1)
Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:2)
deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:3)
Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:3)
Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:4)
Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:1)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:2)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION