라틴어 문장 검색

Rex haereticus Theodericus duos senatores et consules et patricios gladio interfecit, Boetium et Symmachum, quorum etiam abscondi corpora fecit et praecepit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:6)
Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
Et quidem multi ex gentibus, nonnulli ex Judaeis in hoc quoque a doctoribus populi sui instructi, fidem sanctae Trinitatis recognoverunt in uno corpore Ecclesiae quasi duo parietes conjuncti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:10)
Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:16)
Quae quidem duo beatus Gregorius distinguit homilia 6, lib. II in Evangelia:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:10)
Non tantum unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliud sunt duo homines quam unus homo, ac in Deo non est ita;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:7)
Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:12)
Nullus enim dicit animalium, alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione distinguuntur, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:16)
Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:13)
ipsum vero sigillum ex his duobus materiatum atque formatum dicitur, quibus videlicet sibi convenientibus ipsum est compositum atque perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:4)
Charitas autem, teste Gregorio, minus quam inter duos haberi non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:9)
—Iste est Spiritus procedens de Patre et Filio, qui dividit propria dona ut vult.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:21)
Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:6)
Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, tamen non duo principia, sed unum principium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION