라틴어 문장 검색

Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:3)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:2)
frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 148:1)
interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 255:1)
si malum perfidia, non est fallendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:5)
solent tamen fallere species, ideoque adhibendum est iis iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:3)
Non male respondit, male enim prior ille . Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, non ipsi nobis . aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:4)
Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:2)
quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 206:2)
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut atabulus ventus et navis saccaria et in malo cosanum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 52:1)
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:4)
denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION