라틴어 문장 검색

quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:1)
silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:2)
attingere uni sacerdoti concessum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:1)
pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 4:3)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)
tantum Cinyrades sacerdos consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장5)
Sostratus (sacerdotis id nomen erat) ubi laeta et congruentia exta magnisque consultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita respondens, petito secreto futura aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장3)
illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장11)
simul ceteri magistratus et sacerdotes et senatus et eques et magna pars populi, studio laetitiaque conixi, saxum ingens traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장8)
percontatur sacerdotes num illo die Basilides templum inisset, percontatur obvios num in urbe visus sit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장4)
Ptolemaeus omine et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos talia intellegere, nocturnos visus aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장5)
sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장17)
ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장4)
pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION