라틴어 문장 검색

ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장34)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
circumsonantes autem, in quibus circumvagando coacta exsolvens in medio sine extremis casibus sonans ibi extinguatur incerta verborum significatione;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장3)
cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장10)
ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장10)
ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo ungatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur harundinibus aut fronde, supra terra obruatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장30)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 17:1)
qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus et vita remanet, refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:5)
submersasque obrve p.] id est obrue, ut submergas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 699)
Vati credere Thracio devictus iubet Hercules, iam, iam legibus obrutis mundo cum veniet dies, australis polus obruet , quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:22)
qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 924)
ira inritata deorum amphibolon est, utrum sua ira propter extinctos gigantas, an 'ira deorum inritata', quae extinxerat gigantas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1783)
Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION