라틴어 문장 검색

Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:3)
ipse ardua fido cum Diomede petit, sed iam praevenerat arcis litoreae servator Abas ignotaque regi ediderat, sed Graia tamen, succedere terris carbasa, procedunt, gemini ceu foedere iuncto hiberna sub nocte lupi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:13)
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:36)
fervent coeuntia Phrixi litora et angustum dominas non explicat aequor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권11)
quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est, abicit exceptamque avidis circumligat ulnis, iam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권79)
hic victo risit Thetis anxia vultu, nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles, quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권86)
tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam10)
"quamvis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui victum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos, ast illam summa leviter - sic namque iubebas - lampade parcentes et inerti strinximus arcu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam35)
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro, Stella, dies, quanto salierunt pectora voto, dulcia cum dominae dexter conubia vultus adnuit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam91)
Naidas, undarum dominas, regemque corusci ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem elicuisse satis, paulum arma nocentia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci8)
optabat longe reditus Pallantis ovantis Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus38)
conversaque fidas ad comites:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris11)
"tunc ego teque diu recolam dominamque benignae sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra populus et nostrae stupeant tua germina pinus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris22)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)

SEARCH

MENU NAVIGATION