라틴어 문장 검색

nam rursus licet Aetoli referas Acheloi, fluxerit ut magno fractus amore liquor, atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo errat et ipsa suas decipit unda vias, qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion, tristis ad Archemori funera victor equus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b7)
haec etiam docti confessa est pagina Calvi, cum caneret miserae funera Quintiliae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b32)
ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro provisumst Lycio vota probante deo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 122)
nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti, nec Iovis Elei caelum imitata domus, nec Mausolei dives fortuna sepulcri mortis ab extrema condicione vacant.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 210)
et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum, dicat 'et audaci tu timor esse potes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 734)
issent Phlegraeo melius tibi funera campo, vel tua si socero colla daturus eras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1115)
felix Eois lex funeris una maritis, quos Aurora suis rubra colorat equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 138)
te solam et lignis funeris ustus amem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 152)
quod si certa meos sequerentur funera cursus, tali mors pretio vel sit emenda mihi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1614)
afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum ornabit custos ad mea busta sedens.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1615)
hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, funera sanabunt aut tua vina malum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 177)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
et maris et terrae longa sepulcra canam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
fatales pueri, duo funera matris auarae!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum fabor et antiqui limina capta Iouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION