라틴어 문장 검색

quon furatum mox venias, vestigas loca?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 240)
itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque neque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 12)
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 220)
quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates conlocatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장51)
eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말4)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)
quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae postea est inventum Hispaniae regionibus, quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장12)
Nam dixit Apostolus in epistola ad Ephesios,"Qui furabatur, iam non furetur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 26:2)
ibi fui et partem aliquam portavi, et cum portantibus ambulavi a flumine qui dicitur Oleo usque ad flumen Adua.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1712)
" Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:10)
Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장3)
portitor proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2982)
dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION