라틴어 문장 검색

verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:1)
Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:3)
nominibus veterum gloriantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:3)
ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:1)
an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:4)
at te id fecisse etiam gloriari soles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:3)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:6)
e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:7)
sed re succumbere non oportebat verbis gloriantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:4)
de quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:3)
Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:2)
sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:10)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION