라틴어 문장 검색

Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 13:2)
si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 5:1)
Quapropter Hesiodus, prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:2)
AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 2:1)
Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 28:1)
Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 21:1)
Consul tribuno gratias laudesque agit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 12:1)
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:6)
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 6:1)
Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 12:1)
sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:5)
quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 7:1)
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 9:1)
quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 4:1)
Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION