라틴어 문장 검색

"ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim Summas inquit Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:45)
"Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:52)
"Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:82)
"At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:7)
"Splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:11)
"Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:9)
iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:2)
"Gratias egit marito, iamque laetior Sed prius inquit Centies moriar quam tuo isto dulcissimo connubio caream:"
(아풀레이우스, 변신, 5권46)
"Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae ima- ginis tuae redde saltem conspectum sororum."
(아풀레이우스, 변신, 5권106)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)
"Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere."
(아풀레이우스, 변신, 5권201)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
"sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:17)
"Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:20)
"Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION