라틴어 문장 검색

dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitae civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:5)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re vel mente observaverit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 5:1)
ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:5)
Generationes mentis et manus numerosae admodum videntur in libris et opificiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 17:1)
quod dum mentis humanae vires falso miramur et extollimus, vera ejus auxilia non quaeramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 21:2)
Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:2)
quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:2)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
Quatuor sunt genera idolorum, quae mentes humanas obsident.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 80:1)
quin contra, omnes perceptiones, tam sensus quam mentis, sunt ex analogia hominis, non ex analogia universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:3)
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
reliqua vero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:3)
At majore cum pernicie intervenit haec impotentia mentis in inventione causarum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION