라틴어 문장 검색

inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:3)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:7)
Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum gaudium manet ac perenne.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 24:1)
at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:4)
exibit gaudium, quod intravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 1:2)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)
tunc oculi velut in gaudio relaxantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:4)
inprudentium ut gaudia sic dolores exundavere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:4)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 5:1)
Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:6)
Non gaudium extollit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION