라틴어 문장 검색

Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 1장2)
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장29)
" Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장23)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장69)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장33)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: " Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장2)
" Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장38)
Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장16)
Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장6)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION