라틴어 문장 검색

neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장9)
Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere utrumque neglexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장1)
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장5)
post quae rarus in tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac dissentire manifestus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장7)
vox quoque eius audita est in convivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장8)
datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus erat ob plurima officia et dona quibus Plancinam devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장6)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
dein Piso abire Syria statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장3)
saevam vim morbi augebat persuasio veneni a Pisone accepti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장6)
simul missi a Pisone incusabantur ut valetudinis adversa rimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장8)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장3)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION