라틴어 문장 검색

Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:1)
Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 4:3)
Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant 1?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:4)
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:1)
ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:14)
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:2)
Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret ibi locum monasterio construendo praefato Dei famulo Trumherae, quia propinquus et ipse erat regis occisi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:10)
sunt numina amanti, Saevit et iniusta lege relicta Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 531)
Nec tu sis iniusta, Venus:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 118)
haec notat iniustos supplicibusque fauet.
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris22)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 112:1)
tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 140:1)
ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION