라틴어 문장 검색

Secundum, si bene recordor, exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:1)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
Et ideo varia vina vitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:1)
In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nihil nocent propositae quaestioni et eloquenter dicta non abnego.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:1)
Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:2)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:3)
Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione variatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:1)
Utque ducem varias volventem pectore curas Conspexit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:68)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore Ancipites, quamquam primo terrore ruentis Cessurae belli, denso tamen aggere firmant Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:5)
Colere nec umquam Tam variae cultu gentes, tam dissona vulgi Ora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:57)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
Stant gemini fratres, fecundae gloria matris, Quos eadem variis genuerunt viscera fatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION