라틴어 문장 검색

ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari, Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 406:1)
ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 432:1)
Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi, dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:1)
ad cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, quem ad modum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 28:1)
Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 164:2)
inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paene insula situm;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 455:2)
Attalus, ne, desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 515:3)
inde omnes velis in altum datis maria medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 519:1)
cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 181:1)
hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 185:1)
navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 199:2)
paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 272:1)
promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 307:1)
fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 355:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION