라틴어 문장 검색

sed breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia est locus orbis, ut diximus, conparatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5612)
Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:1)
Quid enim hoc mirum a fidelibus Christianis, post tot documenta intelligi posse, quae revelante Deo a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est, Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:18)
et sciendum, comparationes aut pares esse, aut maiores, aut minores, aut similes, aut contra in similitudine comparatio ultro negatur, ut hoc loco, vel illic non tam praecipites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4962)
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 16:1)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
Sin autem intelligatur ut dicatur divinitas ipsius vel ejus, sicut Dei invisibilia ipsius vel virtus ejus, recte quoque cum dicitur divinitas ipsius, id est ipse Deus cujus sunt illa invisibilia, et illa virtus, Deus Pater intelligitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION