라틴어 문장 검색

iterum ac tertio nominavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:6)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
perveniens ab Apside summa ad Apsidem imam, ubi semel confecit hunc angulum, & inde ad Apsidem summam rediens, ubi iterum confecit eundem angulum, & sic deinceps in infinitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 17:38)
Idem fac iterum ac tertio, assumendo semper novam resistentiae ad gravitatem rationem SM, & colligendo novam differentiam MN.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 34:7)
Similes igitur erunt correspondentium & similium particularum motus usque ad occursus suos primos, & propterea similes occursus, & similes reflexiones, & subinde (per jam ostensa) similes motus inter se, donec iterum in se mutuo inciderint, & sic deinceps in infinitum. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 3:14)
& postquam incipit oblique propagari, si inciderit in particulas ulteriores, quae non in directum jacent, iterum divaricabit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:6)
Incidit enim subinde defluxus in occasum Lunae & affluxus in ortum, donec Luna iterum mutet declinationem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:16)
Et per punctum E iterum duc rectam AEC eadem lege ac prius, id est, ita ut ejus partes AE & EC sint ad invicem ut tempora inter observationes, V & W.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:7)
Tum rectâ AC deletâ & secundum praecedentem constructionem iterum ductâ, & inventâ insuper longitudine MP;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:4)
In his observationibus Flamstedius eâ usus est diligentiâ, ut postquam bis observasset distantiam Cometae à Stella aliqua fixa, deinde etiam distantiam bis ab alia stella fixa, rediret ad stellam priorem & distantiam Cometae ab eadem iterum observaret, idque bis, ac deinde ex distantiae illius incremento vel decremento tempori proportionali colligeret distantiam tempore intermedio, quando distantia à stella altera observabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 14:1)
‘Quīntus sine dubiō mox Athēnās regressus in Acadēmiā iterum studēbit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat24)
iam nihil cupiēbat nisi domum redīre et parentēs iterum vidēre;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit18)
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
(기도문, 사도신경9)
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:1)
Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION