라틴어 문장 검색

Praenarrata vero mulier suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio definiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:6)
Vestra multum in hoc iudicio videtur errare sententia et a veritatis tramite deviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:2)
Praedictae igitur amoris regulae intellectum a iuris peritis amandi taliter subaudiri percepi, ut, quod dicitur 'sine culpa' intelligatur 'vel sine alia iusta causa'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:10)
Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:5)
Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus admonitione praemissa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:6)
Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere, ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis actibus invidere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:18)
Sed et si, quamcunque feminam noverit, ad suam fuerit consecutus instantiam vel data opera fuerit suo labore lucratus, priori iuste meretur amore privari, quia violenter praesumitur eum novi amoris id intuitu peregisse, maxime ubi pro nobili vel alias femina honorabili oberraverit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 3:4)
Si vero amator indulta sibi studuerit uti licentia, eius tamen non habuerit conatus effectum, non potest ob hoc sibi mulier solita denegare solatia, quum et hic mulieris denotetur excessus, et utrinque iuste valeant crimina compensari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:6)
Scio tamen mihi quandoque fuisse consulenti rescriptum quod verus amans nunquam potest amorem exoptare novitium, nisi primitus ob certam iustamque causam prioris cognoverit advenisse defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:2)
Dicimus ergo quod nemini iusta ratione poterit imputari, quod violenta coactione commisit, nisi postmodum illi rei priora iterando consenserit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 10:2)
Sed si novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:4)
Nunc igitur ad amoris varia procedamus iudicia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 1:1)
Hunc vero articulum Campaniae comitissa suo taliter explicavit iudicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:1)
Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:3)
"Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION