라틴어 문장 검색

plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장6)
eo principio lascivire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere auris, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장3)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장4)
tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장7)
cur venisset neque augendis militum stipendiis neque adlevandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장4)
id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
igitur audito fine Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장8)
atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장9)
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장7)
plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장9)
Ariobarzane morte fortuita absumpto stirpem eius haud toleravere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장4)
mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION