라틴어 문장 검색

At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:1)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
Quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:2)
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)
At Capys, et quorum melior sententia menti, aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:12)
Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:11)
"Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:1)
nox atra cava circumvolat umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:9)
Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:9)
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:3)
" Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:19)
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:1)
Iamque propinquabam portis, omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:26)
Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Cresam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION