라틴어 문장 검색

Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:1)
Sensi equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:2)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
magis ut belle, ut litterate dicta laudantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:3)
quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 288:4)
idque memoria teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 296:2)
tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:1)
homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:6)
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:1)
Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:1)
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:4)
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:1)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:4)
ferunt enim aures hominum cum illa, quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION