라틴어 문장 검색

ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:11)
Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 24 2:2)
etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 1:5)
Maior in obsequiis sed ei uirtutibus impar, Angelice plebis exercitus omnibus istis Persoluit ius obsequii mundoque minora Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:18)
Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:3)
nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent.
(세네카, 행복론, Liber III 57:2)
itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis quod eum, quem necesse erat diligere qualiscumque esset, talem habemus ut libenter quoque diligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:7)
Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Quilibet enim hominum alterius maioris ordinis libentius quam ordinis aequalis sive minoris sibi quaerere solet amantem, et ideo versa vice mulier, cuius petitur amor, propter regulam dictam et cursum naturae praefatum ordinis aequalis sive maioris libenter petit amorem, ne ab amoris regula generali inique videatur exempta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:27)
sed tantus erat servire volentium strepitus tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis propriis relinquerentur obsequiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION