라틴어 문장 검색

Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:1)
Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:3)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:2)
Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen, quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:1)
Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 3:1)
Vides hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Virgilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:1)
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, At trahere, atque moras tantis licet addere rebus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:3)
— An solos tangit Atridas Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis et illud:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:2)
Nec illud cum cura magna relaturus sum, licet, ut aestimo, non omnibus observatum, quod, cum primo versu promisisset producturum sese de Troiae litoribus Aeneam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:1)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Vester, licet periodo usus, idem tamen dixit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:3)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION