라틴어 문장 검색

sed, quia nudae valles procul ut conspicerentur angustias obsidentes efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 508:2)
huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in valles Ligurum includi, M. Fulvium et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 527:1)
bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 573:1)
M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 17:1)
expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 121:1)
eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 575:1)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 99:1)
in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem insessam ab hostibus praecipitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 256:2)
ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, ad aequiorem vallem perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 58:2)
postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 61:1)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 75:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION