라틴어 문장 검색

ne nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii qui bellum patriae fecisset, Iulli Antonii qui domum Augusti violasset, manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장2)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장21)
paucique equitum corrupti, plures in officio mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장2)
simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장8)
verum haec nobis maiores certamina ex honesto maneant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장13)
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장2)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
nam dum superfuit mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens incolumi filio adiutorem imperii alium vocari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장2)
neque mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장4)
at multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere posteri manent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장8)
set manserunt, occultati et editi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장10)
haec mihi in animis vestris templa, hae pulcherrimae effigies et mansurae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장3)
'falleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam ut cum equite Romano senescat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장9)
monimentaque eius rei sculpta saxis et aere prisco manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION