라틴어 문장 검색

Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis debetur, quodcumque manus evasit avitas, quod superest patri:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:76)
caput inde Pachyni respuit Ionia praetentis rupibus iras;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:70)
seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
fluxit mare;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:137)
venti frenantur et undae, pigrior adstrictis torpuit Hebrus aquis, porrexit Rhodope sitientes carmina rupes, excussit gelidas pronior Ossa nives;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:6)
prohibebant undique rupes oppositae duraque deum compage tenebant:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:85)
quidquid liquidus complectitur aër, quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes, cuncta tuis pariter cedent animalia regnis lunari subiecta globo, qui septimus auras ambit et aeternis mortalia separat astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:165)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert saepe mari pulchroque secat Galatea natatu, densus et innexis Aetnaea cacumina ramis qua licet usque tegens.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:225)
quales non rupibus Idae miratur Simois, quales non divite ripa lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:246)
terraene, marisne incola?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:284)
novi quo Thessala cantu eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis imperet arte deis, nec me latuere fluentes arboribus suci funestarumque potestas herbarum, quidquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in crimina rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:67)
quid tale inmanes umquam gessisse feruntur vel Sinis Isthmiaca pinu vel rupe profunda Sciron vel Phalaris tauro vel carcere Sulla?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:127)
haud illos rupes, haud alta vetarent flumina:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:100)

SEARCH

MENU NAVIGATION