라틴어 문장 검색

quippe domi non militiae partum eum actumque de cive non de hoste fremebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:2)
ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 225:1)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones, longa societate militiam Romanam edoctae, restabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:1)
auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:4)
itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit, et cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri - nam antea, sicut nunc quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant, - secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 47:1)
dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 103:1)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 194:1)
semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 354:1)
non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 356:1)
patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex volnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 452:1)
haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 106:1)
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 116:1)
haec eo anno domi militiaeque gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 253:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION