라틴어 문장 검색

ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 576:1)
ex infimo specu vocem redditam ferunt, imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 576:2)
ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 610:1)
stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 47:1)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:4)
erat tum in castris inter primores iuvenum Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 360:3)
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:3)
is, quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 270:1)
quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 294:1)
Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 522:1)
agite, iuvenes inquit, praestate virtute peditem ut honore atque ordine praestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:2)
seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 728:1)
dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 734:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION